versione latino

Messaggioda stoimpazzendo93 » 21 ott 2010, 16:07

ehi ciao mi hanno detto di scrivere qui x avere una risposta.. grazie !!

la mia rikiesta è x domani quindi se puoi rispondi oggi grazie


indicato a Sole adulterio Martis et Veneris, Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes implicati sunt, et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. Quod factum Venus vehementer dolens, stirpem omnem solis persequi infandis amoribus coepit. Igitur Pasiphaë, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagrabat, et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, septam corio juvencae pulcherrimae, cum tauro rem habuit: unde natus est Mainotaurus, qui, intra labyrinthum inclusus, humanis carnibus vescebatur. Sed Minos de Pasiphaë habuit liberos plurimos, Androgeum, Ariadnen, Phaedram. Sed Androgeus quum esset athleta fortissimus, et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, ab Atheniensibus et vicinis Magarensibus conjuratis occisus est. Quod Minos dolens, collectis navibus, bella commovit: et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis VII. de filiis, et VII. de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. Sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens virtute atque forma. Qui quum ab Ariadne, regis filia, amatus fuisset, Daedali consilio filio iter direxit, et, necato Minotauro, cum rapta Ariadne victor aufugit.

stoimpazzendo93

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-30 12:30:08