da Ospite » 14 feb 2023, 10:28
Varius semper animus erat Neptuni: modo (= ora) iracundus, modo placidus atque serenus. Deus subitas procellas aut movebat aut sedabat; saepe etiam terram fuscinã quassabat, aut novas insulas inter undas excitabat ( faceva sorgere). Inter beluas, equus maxime et delphinus sacri Neptuno erant; inter plantas, pinus. Multa loca, praesertim maritima, in tutela eius (= di lui) fuerunt, ut (come) Corinthus, clarum oppidum Graecorum, ut Rhodus, Euboea, Lemnus, insulae Aegaei. Graeci et Romani templa atque aras Neptuno aedificabant plerumque in promunturiis atque in maritimis oris; statuas autem in stadio et circo saepe collocaverunt, ubi equi de victoria (= per la vittoria) certabant; in sacrificiis taurum maxime immolabant.
- Allegati
-