VERSIONE LIVIO Nomina di Magistrati

Messaggioda Youkomono93 » 6 lug 2010, 19:43

"nomina di magistrati".. Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt....
...Ludi Romani eo anno quater instaurati sunt. di LIVIO
sempre fotocopia non ho il ilbro...

Youkomono93

Utente GOLD
Utente GOLD
 
Risposte:

Messaggioda giada » 7 lug 2010, 13:10

Eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui egere quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus finibus Attali exercitum deduxisset. Eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt. Item ex Sicilia Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa. Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat, sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo habitus; fugatique ex insula faeneratores et sumptus quos in cultum praetorum socii facere soliti erant circumcisi aut sublati. Sex. Aelius consul ex Gallia comitiorum causa Romam cum redisset, creavit consules C. Cornelium Cethegum et Q. Minucium Rufum. Biduo post praetorum comitia habita. Sex praetores illo anno primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente imperio; creati autem hi: L. Manlius Volso C. Sempronius Tuditanus M. Sergius Silus M. Helvius M. Minucius Rufus L. Atilius -- Sempronius et Helvius ex iis aediles plebis erant --; curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus. Ludi Romani eo anno quater instaurati

Traduzione volgarizzata devi solo renderla meglio in italiano bye



Immagine
Immagine

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 8 lug 2010, 8:52

up

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 13:06:41 - flow version _RPTC_G1.3