info traduzione dal latino

Messaggioda antolap » 9 ago 2011, 11:29

ciao a tutti
ho trovato per caso questo sito

dovrei tradurre alcune frasi dal latino
qualcuno puo' darmi una mano?

antolap

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda *Yole* » 9 ago 2011, 14:23

mi spiace, i tutor di grammatica risponderanno a Settembre per ora diamo diamo solo versioni e non frasi solo quelle già presenti in archivio

bye

*Yole*

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Messaggioda antolap » 9 ago 2011, 15:02

potreste dirmi se avete qualcuna di queste versioni?




gellio, notti attiche, 13.12

XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse.
II. "Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset",
III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit:
IV. "cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis adversum eum aditi in Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere".
V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus:
VI. "In magistratu" inquit "habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, sive adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis non ivi auctoribus principibus et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi nec vocatum a conlega parere invitum".
VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse.
VIII. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in vincula duci potest.
IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.



gellio, notti attiche, 13.13

XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius vocari posset.
II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor.
III. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate posset.
IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum fuit: "Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum".
V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit.
VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.







cicerone, epistole ad attico 9.9.3
iste omnium turpissimus et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari). illud extremum est, 'ope omnium rerum.' id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire. id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est maius imperium.








Seneca, controversie, 9.2.10
Deinde descripsit, quanto aliter in foro decolletur: ascendit praetor tribunal inspectante provincia. noxio post terga deligantur manus; stat intento ac tristi omnium vultu. fit a praecone silentium; adhibentur deinde legituma verba, canitur ex altera parte classicum.



Seneca, controversie, 9.2.21-22

II - XXI
Ex altera parte multa bene dicta sunt, multa corrupte: in descriptione supplici utique illi qui voluerunt omnia legitima supplici verba in sententias trahere in vitia inciderunt, tamquam dixit Triarius: "Summove." Audis, lictor? summove a praetore meretricem. Hoc non male. Adiecit: "Verbera." Sed vide ne virgae tuae pocula nostra disturbent. "Despolia." Meretrix, agnoscis hoc verbum? certe provincia agnoscit.

II - XXII
Silo Pompeius, homo qui iudicio censebatur, et ipse ad hanc descriptionem accessit, minimum tamen mali fecit; ait: animadvertit meretrix; "age lege "; quicquam enim lege hic agitur?
Hispanus dixit: "age lege" tibi dicitur, Flaminine: vive sine meretrice, cena sine carnifice.
Argentarius in quae solebat schemata minuta tractationem violentissime infregit: "Age lege" scis, inquit, quid dicat? interdiu age, in foro age. Stupet lictor; idem dicit quod meretrix tua: hoc numquam se vidisse. Montanus Votienus dixit: percussurus lictor ad praetorem respexit, praetor ad meretricem.





grazie

antolap

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Messaggioda *Yole* » 9 ago 2011, 15:16

no nessuna mi spiace :sad:

*Yole*

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 12:26:30 - flow version _RPTC_G1.3