Tragica fine del tribuno della plebe livio druso V.patercolo

Messaggioda lbj23 » 10 set 2011, 9:44

Tum conversus Drusi animus conversus est ad dandam civitatem Italiae. Quod moliens cum revertisset e foro, immensa illa et incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine in area domus suae cultello percussus, qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit. Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae: "Ecquandone", inquit, "propinqui amicique, similem mei civem habebit res publica?". Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit: cuius morum minime omittatur argumentum.Cum aedificaret domum in Palatio promitteretque ei architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque ab omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset, "Tu vero" inquit, "si quid in te artis est, ita compone domum meam, ut, quidquid agam, ab omnibus perspici possit

tragica fine  del tribuono della plebe livio druso.gif

lbj23

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 10 set 2011, 14:15

con questa versione hai guadagnato 1 credito ok2

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-30 11:58:39 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.