da LordLight » 7 apr 2012, 17:07
Leggendaria adolescenza di Ciro il grande.
Veteres Perarum fabulae tradunt Astyagem, ultimum Medorum regem, tristi somnio perturbatum, magos ad se vocavisse, ut gravi sollicitudine solveretur; hi enim somniorum interpretes vatesque existimabantur. Cum Astyages eis somnium aperuisset, magi illud explanaverunt his verbis: " Magnum tibi, rex, instare periculum scito. Nam ita somnium portendit, infantem, nuper a filia tua partum, brevi regno tuo interitum paraturum". Hoc exagitatus responso, rex statim puerulum ad regiam portari iussit ac pastori cuidam ut eum in montibus exponeret imperavit. Tali modo fore ut instanti peri**** liberaretur sperabat ac fatorum necessitatem vitaret. At cum pastoris tantum scelus patrandi animus defuisset, infantem, diligenter celatum, secum domum portavit. Humili cultu educatus, Cyrus aliquot annos apud pastorem, a quo servatus erat, vixit. Cum autem viribus ac sapientia abundaret, ab aequalibus, dum pueriliter ludit, saepe rex appellabantur.