da LordLight » 24 apr 2012, 15:46
Pag 490 n°11-b contexere verba PARTE B
Thetis Nereis, cum sciret Achillem filuim bello Troiano mortem occubiturum esse, commendavit eum in insulam Scyrum ad Lycomedem regem. Quem ille inter virgines filias habitu femineo, nomine mutato, servabat. Nam virgines Pyrrham eum nominaverunt, quoniam capillis flavis fuit ( et Graeci rufum " pyrron" dicunt). Achivi autem cum rescissent ivi eum latere, ad regem Lycomedem oratores miserunt, qui rogarent ut eum adiutorem Danais mitteret. Rex cum negaret apud se eum esse, potestatem iis fecit ut in regia quaererent. Qui cum intelligere non possent quis esset feminarum, Ulixes in regio vestibulo munera feminea posuit, in quibus clypeum et hastam, et subito tubicinem iussit canere. Achilles, hostem putans adesse, vestem mulibrem dilaniavit atque clypeum et hastam arripuit; ex hoc oratores eum cognoverunt.