Tutti contro Antonio. 3^Filppica 29,32,33 letio brevior Cic.

Messaggioda stuurm » 25 apr 2012, 20:25

Quoniam res adducta est ad id discrimen (decisione) utrum Antonius poenas rei publicae luat an nos illi serviamus, patres conscripti, patrium animum virtutemque capimus ut aut libertatem propriam Romani nominis reciperemus, aut mortem servituti anteponamus. Multa quae in libera civitate ferenda non sunt, tulimus et perpessi sumus. Sed, si illa tulimus quae nos necessitas ferre coegit et vis quaedam paene fatalis, etiamne huius impuri latronis (= Antonii) feremus taeterrimum crudelissimumque dominatum? Huic vos praedoni et gladiatori urbis portas aperietis? Hunc umquam in urbem recipietis? Non tempore oblato, populo Romano conspirante, omnibus bonis consentientibus, tota Itailia ad recuperandam libertatem excitata, deorum immortalium beneficio utemini? Hunc ego diem exspectans, Antonii scelerata arma vitavi, tum cum ille in me absentem invehens non intelligebat, ad quod tempus me et meas vires reservarem. Nunc vero nullum tempus dimittam, nec diurnum nec nocturnum, quin de libertate populi Romani, de dignitate vestra, quod agendum sit, agam.

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando:

stuurm

Collaboratore Staff
Collaboratore Staff
 
Risposte:

Messaggioda giada » 26 apr 2012, 9:00

hai guadagnato 1 credito

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 12:16:08 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.