Mi aiutate a tradurre questa versione di Latino? Grazie mille
Catonem quaestorem in insulam Cyprum Romani miserunt, ut pecuniam colligeret regis Ptolemaei, qui populum Romanum suarum fortunarum haeredem instituerat.Integra fide illa res administrata est.Magnam summam Cato coacervavit; fere septem milia talentum navibus imposuit.Atque, ut naufragi pericula vitarentur, singulis vasis, in quibus collocata erat pecunia, corticem suberis longo funiculo alligavit, ut, si forte procella naves submersisset, locum amissae pecuniae cortex, aquae innans, indicaret.Sed navigatio omnino tranquilla fuit.Catonem advenientem tota fere civitas circumstetit et senatus tantam gratiam erga eum habuit ut praeturam ei dederit.
Dal libro GRADUS FACERE