È la versione 56 pagina 85 da "in pratica e in Teoria" numero 56 pagina 85
Satis constat, Troia capta, in ceteros Troianos saevitum esse, duobus, Aeneae Antenorique - et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant - omnes ius belli Achivos abstinuisse; casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum Eugeneisque qui inter mare Alpesque incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras. Et in quem primo egressi sunt locum Troia vocatur pagoque inde Troiano nomen est: gens universa Veneti appellati sunt
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-latino/mitiche-origini-della-popolazione-dei-veneti.htmll