da casetta » 3 mag 2009, 12:05
Placuit igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum virum et quod inde oriundus erat plebi carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non ut nunc omnia in unum consententia, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam datis voluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum ventrem fame domare vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem venisse. Inde apparvisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas maturum confecto cibo sanguinem. Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, flexisse mentes hominum.
DOMANDE:
1. "Quam", alla terza riga, introduce una comparativa?
2.Da dopo "fertur" inizia il discorso indiretto: Fuerit, congiuntivo perfetto di sum, si riferisce sia a omnia... consententia che a sed singulis membris....? E' al congiuntivo per via del discorso indiretto?
3."indignatas" regge "quaeri"?
4."frui" è in infinito per via del discorso indiretto? quam datis voluptatibus è una comparativa?
5."Quae acciperent", a cosa è dovuto il congiuntivo in questa relativa?
6.Come si traduce da Inde apparuisse... a irae plebis in patres?
grazie mille!