da assunta-rossella » 15 mag 2009, 13:10
in Africa satis ample sonabant in Pompeiani....ille passus,dum abscederent,rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit.... Autore:Floro.... LIBRO: Latino Tantucci.....x favore aiutatemi......
in africa satis ample sonabant in pompeiani nominis locum cato et scipio. accessit copiismauretaniae rex Iuba, videlicet ut latius vincerent caesar. et primum strages a Iuba coepit, cuius elephanti bellorum rudes et nuper a silva consternati, subito clangore lituorum in suos sese circumegere. statim exercitus in fugam coniectus est. non inconspicua tamen mors omnium.
iam scipio nave fugiebat; sed adsecutis hostibus gladium per viscera exegit et, ubi esset quodam requirente, respondit hoc ipsum:" bene se habet imperator". Iuba, cum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum petreio fugae comite superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit: ille et regi suffecit et sibi. cato non interfuit bello. positis apud bagradam castris uticam velut altera africae claustra servabat. sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus accivit. nam, postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in noctem lecto ad lucernam platonis libro, qui immortalitatem animae docet, paulum quieti dedit; tunc, circam primam vigiliam, stricto gladio revelatum manu pectus semel iterumque percussit. ausi (sunt) post hoc virum medici violare fomentis. ille passus, dum abscederent, rescidit plagas secutaque vi sanguinis moribundas manus in ipso volnere reliquit