da gore899 » 18 mag 2009, 11:45
I BELLOVACI IN GALLIA INSIDIANO L'ESERCITO DI CESARE
Tum bellovaci in insidiis dispositi erant. Cum sibi delegissent ad rem gerendam campum non amplius patentem passibus mille, undique munitum silvis aut impeditissimo flumine, velut indagine hunc insidiis circumdederunt. Explorato hostium consilio per speculatores, Caesaris milites, ad proeliandum animo parati, turmatim in eum locum advenerunt. Quorum adventu Correus, Bellovacorum dux, cum existimaret sibi oblatam esse occasionem rei gerendae, primum cum paucis se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostri milites autem constanter incursum sustinent insidiatorum neque, maxima prudentia usi, in unum locum conveniunt. Pugnatur aliquandiu pari contentione. Hostes denique concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam locorum difficultatibus undique impediebantur. Correus autem, cum excedere e proelio atque silvas petere non potuisset, fortissime pugnans interfectus est.
VI PREGO DOVETE TRADURMELA ENTRO OGGI SONO DISPERATO NON CI RIESCO!!!!