cesare si prepara a combattere contro i belgi

Messaggioda Mariana » 20 mag 2009, 15:09

Caesar duas legiones novas in Citeriore Gallia Conscripsit et in ulteriorem Galliam misit. Ipse, pabuli copiam satis esse ratus, ad exercitum venit. Interea, cum Belgarum insidias vereretur, dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, ut ea quae apud Belgas gerantur cognoscant. Hi constantes omnes nuntiaverunt Belgas aliquid moliri, nam exercitumin unum locum conduci. Tum vero Caesar, cum rem frumentariam comparavisset, proficiscitur et post dies quindecim ad fines Belgarum pervenit. Remi, qui proximi Galliae sunt, ad eum legatos mittunt, qui pollicentur se in fidem atque in potestatem populi Romani omnia permissuros esse. Caesar, Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus, iubet ut omnis senatus ad se conveniat principumque liberi obsides ad se adducantur.

Mariana

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-19 01:53:12