OGNI ESSERE VIVENTE ASPIRA AL PIACERE Versione cicerone

Messaggioda alessandrina91 » 7 ott 2010, 14:07

Salve ragazzi avrei gentilmente bisogno di una versione di cicerone che si intitola ''ogni essere vivente aspira al piacere'',tratto da ''de finibus bonorum et malorum.
Inizia cosi:quaerimus,quid sit extremum et ultimum bonorum quod omnium
E finisce:aperiri,altera prompta et aperta iudicari.
Mi servirebbe entro stasera se e' possibile.. Vi ringrazio infinitamente!


DE FINIBUS MALOROM ET BONORUM LIBRO I PARAGRAFI 29 30 31

quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum dolorem, idque instituit docere sic: [30] Omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari.

alessandrina91

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-29 07:20:09