Le cinque parti della retorica (Cicerone)

Messaggioda elli » 19 gen 2011, 12:25

Come mi è stato detto:

Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio.I n v e n t i o est excogitatio rerum verarum aut veri similium, quae causam probabilem reddant;d i s p o s i t i o est rerum inventarum in ordinem distributio;
e l o c u t i o est idoneorum verborum [et sententiarum] ad inventionem accommodatio;
m e m o r i a est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio; p r o n u n t i a t i o est ex rerum et verborum dignitate vocis et corporis moderatio.Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, quibus ostendere possimus genus et finem et officium huius artis, aliud in tempus differemus; nam et multorum verborum indigent et non tanto opere ad artis descriptionem et praecepta tradenda pertinent. Eum autem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere existimamus. Ac mihi quidem videtur coniuncte agendum de materia ac partibus. Quare inventio, quae princeps est omnium partium, potissimum in omni causarum genere, qualis debeat esse, consideretur.
(Le cinque parti della retorica, Cicerone)

elli

Utente GOLD
Utente GOLD
 

Torna a Frasi e grammatica

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-18 18:15:09