HELP ME! analisi logica di alcuni versi di Medea di Seneca

Messaggioda gianniladeriva » 15 mar 2011, 20:37

Salve a tutti, ho scoperto il vostro sito e lo trovo davvero molto utile. Avrei bisogno di un grosso favore, mi potreste aiutare con l'analisi logica di questi versi di Medea di Seneca?

SENECA – MEDEA vv. 447-489

Medea:
fugimus, Iason, fugimus - hoc non est novum,
mutare sedes; causa fugiendi nova est:
pro te solebam fugere. discedo, exeo,
450
penatibus profugere quam cogis tuis.
at quo remittis? Phasin et Colchos petam
patriumque regnum quaeque fraternus cruor
perfudit arva? quas peti terras iubes?
quae maria monstras? pontici fauces freti
455
per quas revexi nobilem regum manum
adulterum secuta per Symplegadas?
parvamne Iolcon, Thessala an Tempe petam?
quascumque aperui tibi vias, clausi mihi -
quo me remittis? exuli exilium imperas
460
nec das. eatur. regius iussit gener:
nihil recuso. dira supplicia ingere:
merui. cruentis paelicem poenis premat
regalis ira, vinculis oneret manus
clausamque saxo noctis aeternae obruat:
465
minora meritis patiar - ingratum caput,
revolvat animus igneos tauri halitus
interque saevos gentis indomitae metus
armifero in arvo flammeum Aeetae pecus,
hostisque subiti tela, cum iussu meo
470
terrigena miles mutua caede occidit;
adice expetita spolia Phrixei arietis
somnoque iussum lumina ignoto dare
insomne monstrum, traditum fratrem neci
et scelere in uno non semel factum scelus,
475
ausasque natas fraude deceptas mea
secare membra non revicturi senis:
478
per spes tuorum liberum et certum larem,
per victa monstra, per manus, pro te quibus
480
numquam peperci, perque praeteritos metus,
per caelum et undas, coniugi testes mei,
miserere, redde supplici felix vicem.
477
aliena quaerens regna, deserui mea:
483
ex opibus illis, quas procul raptas Scythae
usque a perustis Indiae populis agunt,
485
quas quia referta vix domus gaza capit,
ornamus auro nemora, nil exul tuli
nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi;
tibi patria cessit, tibi pater, frater ,pudor -
hac dote nupsi. redde fugienti sua.

Un grazie enorme a chi saprà e o potrà aiutarmi!

Gianni

gianniladeriva

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda didaskalos » 17 mar 2011, 17:01

ciao gianni

è un lavoro un po' lungo.. per quando ti serve ?...

e soprattutto analisi logica o del periodo ?

didaskalos

TUTOR di SkuolaSprint
TUTOR di SkuolaSprint
 

Messaggioda gianniladeriva » 17 mar 2011, 19:49

Ciao, grazie per la disponibilità, ma mi sa che ho fatto un pastrocchio! Non sono quelli i versi che mi stanno mettendo a dura prova, ma quelli di Ovidio. Li posto qui. Mi serve una mano nell'analisi del periodo. Non si tratta di una cosa urgente, dovrei prepararli per la fine del mese. So che è un lavoraccio :cry: ma spero mi possiate aiutare

Exul inops comtempta novo Medea marito
dicit, an a regnis tempora nulla vacant?

At tibi Colchorum, memini, regina vacavi,
ars mea cum peteres ut tibi ferret opem!
tunc quae dispensant mortalia fila sorores,
debuerant fusos evoluisse meos;
tum potui Medea mori bene! quidquid ab illo
produxi vitae tempore, poena fuit.
Ei mihi! cur umquam iuvenalibus acta lacertis
Phrixeam petiit Pelias arbor ovem?
cur umquam Colchi Magnetida vidimus Argon
turbaque Phasiacam Graia bibistis aquam?
cur mihi plus aequo flavi placuere capilli
et decor et linguae gratia ficta tuae?
aut, semel in nostras quoniam nova puppis harenas
venerat audacis attuleratque viros,
isset anhelatos non praemedicatus in ignes
inmemor Aesonides oraque adusta boum!
semina iecisset totidem sevisset et hostes,
ut caderet cultu cultor ab ipse suo!
quantum perfidiae tecum, scelerate, perisset!
dempta forent capiti quam mala multa meo!
Est aliqua ingrato meritum exprobrare voluptas;
hac fruar, haec de te gaudia sola feram.
iussus inexpertam Colchos advertere puppim
intrasti patriae regna beata meae.
hoc illic Medea fui, nova nupta quod hic est;
quam pater est illi, tam mihi dives erat.
hic Ephyren bimarem, Scythia tenus ille nivosa
omne tenet, Ponti qua plaga laeva iacet.
Accipit hospitio iuvenes Aeeta Pelasgos,
et premitis pictos corpora Graia toros.

tunc ego te vidi, tunc coepi scire, quid esses;
illa fuit mentis prima ruina meae.
et vidi et perii! nec notis ignibus arsi,
ardet ut ad magnos pinea taeda deos.
et formosus eras et me mea fata trahebant:
abstulerant oculi lumina nostra tui.
perfide, sensisti! quis enim bene celat amorem?
eminet indicio prodita flamma suo.
Dicitur interea tibi lex, ut dura ferorum
insolito premeres vomere colla boum.
Martis erant tauri plus quam per cornua saevi,
quorum terribilis spiritus ignis erat,
aere pedes solidi praetentaque naribus aera,
nigra per adflatus haec quoque facta suos.
semina praeterea populos genitura iuberis
spargere devota lata per arva manu,
qui peterent natis secum tua corpora telis:
illa est agricolae messis iniqua suo.
lumina custodis succumbere nescia somno
ultimus est aliqua decipere arte labor.
Dixerat Aeetes: maesti consurgitis omnes,
mensaque purpureos deserit alta toros.
quam tibi tunc longe regnum dotale Creusae
et socer et magni nata Creontis erat?
tristis abis. oculis abeuntem prosequor udis
et dixit tenui murmure lingua: "vale!"
ut positum tetigi thalamo male saucia lectum,
acta est per lacrimas nox mihi quanta fuit.
ante oculos taurique meos segetesque nefandae,
ante meos oculos pervigil anguis erat.
hinc amor, hinc timor est—ipsum timor auget amorem.
mane erat et thalamo cara recepta soror
disiectamque comas aversaque in ora iacentem
invenit et lacrimis omnia plena meis.
orat opem Minyis, alter petit, impetrat alter,
Aesonio iuveni quod rogat illa, damus.
Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum,
vix illuc radiis solis adire licet;
sunt in eo—fuerant certe—delubra Dianae:
aurea barbarica stat dea facta manu.
noscis an exciderunt mecum loca? venimus illuc;
orsus es infido sic prior ore loqui:
"ius tibi et arbitrium nostrae fortuna salutis
tradidit inque tua est vitaque morsque manu.
perdere posse sat est, siquem iuvet ipsa potestas;
sed tibi servatus gloria maior ero.
per mala nostra precor, quorum potes esse levamen,
per genus et numen cuncta videntis avi,
per triplices vultus arcanaque sacra Dianae
et si forte aliquos gens habet ista deos:
o virgo, miserere mei, miserere meorum,
effice me meritis tempus in omne tuum!
quodsi forte virum non dedignare Pelasgum—
sed mihi tam faciles unde meosque deos?—
spiritus ante meus tenues vanescet in auras,
quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
conscia sit Iuno sacris praefecta maritis
et dea marmorea cuius in aede sumus!"
Haec animum—et quota pars haec sunt?—movere puellae
simplicis et dextrae dextera iuncta meae.
vidi etiam lacrimas—an pars est fraudis in illis?
sic cito sum verbis capta puella tuis.


Vv. 184-213

Quod si forte preces praecordia ferrea tangunt,
nunc animis audi verba minora meis.
tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti,
nec moror ante tuos procubuisse pedes.
si tibi sum vilis, communis respice natos:
saeviet in partus dira noverca meos.
et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor
et quotiens video, lumina nostra madent.
per superos oro, per avitae lumina flammae,
per meritum et natos, pignora nostra, duos,
redde torum, pro quo tot res insana reliqui!
adde fidem dictis auxiliumque refer!
non ego te imploro contra taurosque virosque,
utque tua serpens victa quiescat ope;
te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti,
cum quo sum pariter facta parente parens.
Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,
qui tibi laturo vellus arandus erat.
aureus ille aries villo spectabilis alto,
dos mea: "quam" dicam si tibi "redde," neges.
dos mea tu sospes, dos est mea Graia iuventus.
i nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes.
quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentes,
hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
quos equidem actutum—sed quid praedicere poenam
attinet? ingentis parturit ira minas.
quo feret ira sequar. facti fortasse pigebit;
et piget infido consuluisse viro.
viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat.
nescio quid certe mens mea maius agit.

gianniladeriva

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 

Torna a Frasi e grammatica

release check: 2022-02-25 05:15:58 - flow version _RPTC_G1.1