Catulo ed il summum imperium di Pompeo

Messaggioda GothSpider » 22 mar 2011, 14:13


grazie in anticipo

GothSpider

Utente SILVER
Utente SILVER
 
Risposte:

Messaggioda GothSpider » 22 mar 2011, 19:59

PER FAVORE VI PREGO

GothSpider

Utente SILVER
Utente SILVER
 

Messaggioda GothSpider » 23 mar 2011, 16:36

MI SERVIREBBE ENTRO STASERA

GothSpider

Utente SILVER
Utente SILVER
 

Messaggioda giada » 1 apr 2011, 12:53

Converterat Cn. Pompei persona totum in se terrarum orbem et per omnia maior civi88 habebatur. Qui cum consul perquam laudabiliter iurasset se in nullam provinciam ex eo magistratu iturum idque servasset, 2 post biennium A. Gabinius tribunus legem tulit, ut cum belli more, non latrociniorum, orbem classibus iam, non furtivis expeditionibus piratae terrerent quasdamque etiam Italiae urbes diripuissent, Cn. Pompeius ad eos opprimendos mitteretur essetque ei imperium aequum in omnibus provinciis cum proconsulibus usque ad quinquagesimum miliarium a mari. 3 Quo scito89 paene totius terrarum orbis imperium uni viro deferebatur; sed tamen idem hoc ante septennium90 in M. Antonii praetura decretum erat. 4 Sed interdum persona ut exemplo nocet, ita invidiam auget aut levat:91 in Antonio homines aequo animo passi erant; raro enim invidetur eorum honoribus, quorum vis non timetur: contra in iis homines extraordinaria reformidant, qui ea suo arbitrio aut deposituri aut retenturi videntur et modum in voluntate habent. Dissuadebant optimates, sed consilia impetu victa sunt.
Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae92 rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio, te, Q. Catule. Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit. 2 Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit
, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit.



Questa traduzione è visibile ai soli utenti registrati registrati per vederla



catulo ed il summum imperium di pompeo.gif

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a Frasi e grammatica

release check: 2022-02-25 05:13:39 - flow version _RPTC_G1.1