de metelli magnanimitate

Messaggioda chuko » 19 dic 2008, 15:24

dies deficiat, si omnes metelli virtutes memoremus! rerum scriptores adfirmant paucos generosiores fuisse quam Quintum Metellum: animadvertite rectene iuducent hac narratione. multis aliis inceptis optimeconfectis, Metellus bellum in Hispania contra Celtiberos gerebat,tanta vi ut iam Romanorum victoria imminens esset. cum urbem, quae caput erat gentis illius,obsideret,cum machinam admovisset, iam disiecturus erat moenium partem, quae sola convelli poterat. vir quidam nobilis in obsessa urbe, nomine Rethogenes, ad Metellum transfugerat, cum filios in oppido reliquisset.irati, cives Rethogenis filios ictibus machinae non dubitaverunt obicere, ut pro patre poenam solverent. Nihil motus filiorum peri****, Rethogenes ferociter dixit nullum incommodum sibi recusandum esse ut suam optionem servaret:Metellum monebat, ne ab oppugnatione desisteret. At Metellus obsidionem maluit solvere, quam pueros in conspectu patris crudeli nece interficere. Hac fama pervulgata, multae aliae urbes Metello se sua sponte dediderunt. :D

chuko

Utente GOLD
Utente GOLD
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-25 13:14:08