Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? A summis hominibus eruditissimisque accepimus, poetam quasi divino quodam spiritu inflari. Qua re iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas: nam quasi deorum aliquo dono atque munere commendati nobis esse videntur. Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, hoc poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit. Saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt; nos, instituti rebus optimis, non poetarum voce moveamur? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt, permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt; nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiemus?
Non dovrei apprezzare, io, costui, non ammirarlo, non ritenere sia da difendere con ogni ragione? Sappiamo da sommi e molto eruditi uomini che un poeta è come animato da ...
il seguito della versione integrale la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/diamo-la-cittadinanza-al-poeta-archia.htmlCiao spero vi sia utile