La vigilia e il sogno - cicerone versione latino

Messaggioda +chemical_girl+ » 22 dic 2009, 12:07

due versioni di Cicerone : La vigilia e il sogno dal Somnium Scipionis , paragrafi 9-10
Sed quo sis,Africane,alacrior ad tutandam rem publicam,sic habeto:omnibus,qui patriam conservaverint,adiuverint,auxerint,certum esse in caelo definitum locum,ubi beati aevo sempiterno fruantur;nihil est enim illi principi deo,qui omnem mundum regit,quod quidem in terris fiat,acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati,quae civitates appellantur;harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur".
Hic ego,etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis,quaesivi tamen,viveretne ipse et Paulus pater et alii,quos nos extinctos arbitraremur."Immo vero,inquit,hi vivunt,qui e corporum vinculis tamquqm e carcere evolaverunt,vestra vero,quae dicitur vita,mors est.Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?".Quem ut vidi,equidem vim lacrimarum profudi,ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat. Atque ut ego primum fletu represso loqui posse coepi: "Quaeso", inquam, "pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?". "Non est ita", inquit ille. "Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini.Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides". Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens. "Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis. "Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus; ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret"

la seconda

:arrow: La vita ultraterrena (dal libro di Cicerone "Somnium Scipionis" paragrafi 13 - 16, INIZIO: <<Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint .......... FINE: Iam vero ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus , paeniteret.)

+chemical_girl+

Utente GOLD
Utente GOLD
 
Risposte:

Messaggioda giada » 22 dic 2009, 13:33

Sed quo sis,Africane,alacrior ad tutandam rem publicam,sic habeto:omnibus,qui patriam conservaverint,adiuverint,auxerint,certum esse in caelo definitum locum,ubi beati aevo sempiterno fruantur;nihil est enim illi principi deo,qui omnem mundum regit,quod quidem in terris fiat,acceptius quam concilia coetusque hominum iure sociati,quae civitates appellantur;harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur".
Hic ego,etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis,quaesivi tamen,viveretne ipse et Paulus pater et alii,quos nos extinctos arbitraremur."Immo vero,inquit,hi vivunt,qui e corporum vinculis tamquqm e carcere evolaverunt,vestra vero,quae dicitur vita,mors est.Quin tu aspicis ad te venientem Paulum patrem?".Quem ut vidi,equidem vim lacrimarum profudi,ille autem me complexus atque osculans flere prohibebat. Atque ut ego primum fletu represso loqui posse coepi: "Quaeso", inquam, "pater sanctissime atque optime, quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid moror in terris? Quin huc ad vos venire propero?". "Non est ita", inquit ille. "Nisi enim deus is, cuius hoc templum est omne, quod conspicis, istis te corporis custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, ne munus humanum assignatum a deo defugisse videamini.Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides". Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens. "Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis. "Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus; ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret"

La vigilia e il sogno Cicerone la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando





--------

Cum in Africam venissem M.' Manilio consuli ad quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. Ad quem ut veni, complexus me senex collacrimavit aliquantoque post suspexit ad caelum et: 'Grates', inquit, 'tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, quod, antequam ex hac vita migro, conspicio in meo regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego nomine ipso recreor; ita numquam ex animo meo discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria.' Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies. Post autem apparatu regio accepti sermonem in multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior, quam solebat, somnus complexus est. Hic mihi - credo equidem ex hoc, quod eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime vigilans solebat cogitare et loqui - Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, sed ille: 'Ades,' inquit, 'animo et omitte timorem, Scipio, et, quae dicam, trade memoriae!


versione la vita ultraterrena cicerone

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 17 lug 2013, 16:00

La vigilia e il sogno Cicerone la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando





versione la vita ultraterrena cicerone

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-29 16:07:11 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.