se non è questa metti inizio e fine in latino
Cicero Attico salutem dicit. Facile adsentior tuae epistulae qua exponis pluribus verbis nullum consister consilium quo a te possim iuvari. consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit. illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest.
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/lavvenire-e-buio.html