da leopoldo » 11 gen 2010, 14:07
Maiores fuerunt Titi Pomponii Attici usque ab adulescentia humanitas et doctrina quam ut de iis taceri possit. Quas adeo probavit Sulla ut, quamdiu, ex Asia decedens, Athenis fuit, secum semper habere eum voluerit. Sic enim Graece loquebatur ut Athenis natus videretur ob eamque causam Atticus nominaretur. Tanta autem erat suavitas sermonis Latini ut appareret in eo nativum quondam leporem esse, non adscitum. Idem poemata pronuntiabat aeque bene et Graece et Latine sic ut supra nihil posset addi. Quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum a se dimitteret cuperetque secum ducere ad bellum contra Marium. Nam cum ei persuadere tentaret: “Noli, oro te, – inquit Pomponius – me velle ducere adversus cives meos, cum quibus olim Italiam reliqui ne contra te bello civili arma ferrem”. Tantum autem afuit ut Sulla his verbis irasceretur, ut etiam, adulescentis constantia collaudata, ei munera, quae ab Atheniensibus acceperat, deferret.
mi servirebbero tre versioni di latino:libro latina lectio pag 203 n106 un esperto comandante,pag 203 n 107 ateniesi e persiani a maratona pag 204 n 108 fermezza di attico giovinetto l'autore e cornelio nepote grazie