Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus. Exercenda est etiam memoria ediscendis ad verbum quam plurima et nostra scripta et aliena; Educenda deinde dictio est ex hae domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem; subeundus est visus omnium et periclitandae sunt vires ingenii, et illa conimentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est. Legendi etiam poetae, cognoscendae historiae, omnium bonarum artium doctores atque scriptores et legendi et pervolutandi et exercitationis causa laudandi, interpretandi, corrigendi, vituperandi [refellendi]; disputandumque est de omni re in contrarias partes et, quicquid erit in quaque re, quod probabile videri possit, eliciendum [atque dicendum];perdiscendum est ius civile, cognoscendae sunt leges, percipienda est omnis antiquitas, senatoria consuetudo, disciplina rei publicae, iura sociorum, foedera, pactiones, causa imperii cognoscenda est;
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/gli-esercizi-delloratore.html