Natura manus ministras ad multas artes homini dedit. Manibus enim pingìmus, fingimus , scalpìmus, nervorum ac tibiarum sonos elidmus. Praeterea manus valde utiles sunt ad cultum agrorum extructionesque domorum, ad tegumenta corporum vel texta vel suta, omneque fabricam aeris et ferri. Ideo opiftcum manus tecta, vestitus, itemque urbes, muros, domicilia delubra hominibus praebent. Manibus etiam ciborum varietatem et copiam invenimus: nam agri operarum manibus culti multa gignunt, et praeterea vitam sustentamus bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim venatione captis, partim ad hominum victum alitis.
Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus:
ex campis enim atque ex montibus fructus capimus; nostri sunt amnes, nostri lacus; manibus fruges serimus, manibus arbores ; aquarum inductionibus fecunditatem terris damus, praeterea flumina arcemus,derigimus, avertìmus; nostris denique manibus in natura quasi alteram naturam efficere temptamus
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/utilita-delle-mani.html