Versione Cotidie legere: L'utilità delle mani

Messaggioda Peppe993 » 15 apr 2010, 15:08

Natura manus ministras ad multas artes homini dedit. Manibus enim pingimus, fingimus, scalpimus, nervorum ac tibiarum sonos elicimus. Praeterea manus valde utiles sunt ad cultum agrorum extructionesque domorum, ad tegumenta corporum vel texta vel suta, omnemque fabricam aeris et ferri. Ideo opificum manus tecta, vestitus, itemque urbes, muros, domicilia, delubra hominibus praebent. Manibus etiam ciborum varietatem et copiam invenimus: nam agri operarum manibus culti multa gignunt, et praeterea vitam sustentamus bestiis et terrenis et aquatilibus et voltantibus partim venetione captis, partim ad hominum victum alitis. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: ex campis enim atque ex montibus fructus capimus; nostri sunt amnes, nostri lacus; manibus fruges serimus, manibus arbores; aquarum inductionibus fecunditatem terris damus, praeterea flumina arcemus, derigimus, avertimus; nostris denique manibus in natura quasi alteram naturam efficere temptamus.

Tratto da ~ Cotidie legere.

Se potreste farmi la traduzione.. :)

Peppe993

nuovo iscritto
nuovo iscritto
 
Risposte:

Messaggioda giada » 15 apr 2010, 15:48

Natura manus ministras ad multas artes homini dedit. Manibus enim pingìmus, fingimus , scalpìmus, nervorum ac tibiarum sonos elidmus. Praeterea manus valde utiles sunt ad cultum agrorum extructionesque domorum, ad tegumenta corporum vel texta vel suta, omneque fabricam aeris et ferri. Ideo opiftcum manus tecta, vestitus, itemque urbes, muros, domicilia delubra hominibus praebent. Manibus etiam ciborum varietatem et copiam invenimus: nam agri operarum manibus culti multa gignunt, et praeterea vitam sustentamus bestiis et terrenis et aquatilibus et volantibus partim venatione captis, partim ad hominum victum alitis.
Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus:
ex campis enim atque ex montibus fructus capimus; nostri sunt amnes, nostri lacus; manibus fruges serimus, manibus arbores ; aquarum inductionibus fecunditatem terris damus, praeterea flumina arcemus,derigimus, avertìmus; nostris denique manibus in natura quasi alteram naturam efficere temptamus


la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 15 lug 2013, 11:54

la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-28 11:17:23 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.