HOC POPULUS ROMANUS RECUSAT HOC FERRE NON POTES

Messaggioda stellinasmak » 27 nov 2010, 9:23

titolo: hoc populus romanus recusat, hoc ferre non potes cicerone, ( In Verrem ) libro cotidie vertere
Retinete,retinete hominem in civitate,iudices,parcite et conservate, ut sit qui vobiscum res iudicet, qui in senatu sine ulla cupiditate de bello et pace sententiam ferat. Tametsi minus id quidem nobis, minus populo Romano laborandum est, qualis istius in senatu sententia futura sit. Quae enim eius auctoritas erit? quando iste sententiam dicere audebit aut poterit? quando autem homo tantae luxuriae atque desidiae nisi Februario mense aspirabit in curiam? Verum veniat sane, decernat bellum Cretensibus, liberet Byzantinos, regem appellet Ptolomaeum, quae vult Hortensius omnia dicat et sentiat; minus haec ad nos, minus ad vitae nostrae discrimen, minus ad fortunarum nostrarum periculum pertinent.Illud est capitale, illud formidolosum, illud optimo cuique metuendum, quod iste, ex hoc iudicio si aliqua vi se eripuerit, in iudicibus sit necesse est, sententiam de capite civis Romani ferat, sit in eius exercitu signifer qui imperium iudiciorum tenere vult. Hoc populos Romanus recusat, hoc ferre non potest; clamat permittitque vobis ut, si istis hominibus delectemini, si ex eo genere splendorem ordini atque ornamentum curiae constituere velitis, habeatis sane istum vobiscum senatorem, etiam de vobis iudicem, si vultis, habeatis; de se homines, si qui extra istum ordinem sunt, quibus ne reiciendi quidem amplius quam trium iudicum praeclarae leges Corneliae faciunt potestatem, hunc hominem tam crudelem, tam sceleratum, tam nefarium nolunt iudicare

stellinasmak

Utente GOLD
Utente GOLD
 
Risposte:

Messaggioda giada » 27 nov 2010, 9:46

La traduzione la trovate sul nostro sito cliccando



giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 30 nov 2010, 14:20

La traduzione la trovate sul nostro sito cliccando



giada

Site Admin
Site Admin
 

Messaggioda giada » 1 lug 2013, 10:52

La traduzione la trovate sul nostro sito cliccando



giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-16 14:13:34 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.