Nova Officina Pagina 552 n 490 Arrivo di ospiti in campagna
Puer Scipioni nuntiavit venire ad eum Laelium. Tum Scipio, calceis et vestimentis sumptis, e cubiculo egressus est et, cum paulatim progressus esset in porticu, Laelium advenientem salutavit et eos qui una venerant, Spurium Memmium, quem in primis diligebat, et Caium Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, doctos adulescentes. Quos cum omnes salutavisset, convertit se in porticum et coniecit Laelium in medium. Erat enim eis iunctissima amicitia et familiaritas. Dein, cum essent inter se perpuca collocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est ut in aprico pratuli loco, quia erat hibernum tempus, considerernt. Quod cum facere vellent. intervenit vir prudens omnibusque carus, Manlius, qui adsedit proximus Laelio[/quote]
la traduzione la trovate sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/arrivo-di-ospiti-in-campagna.html