la versione è Due esempi di omina , di Cicerone. L. Paulus consul iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit, filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva, osculans animadvertit tristiculam. "Quid est," inquit, "mea Tertia? quid tristis es?" "Mi pater," inquit, "Persa periit." Tum ille artius puellam complexus: 'Accipio," inquit, "mea filia, omen. Erat autem mortuus catellus eo nomine, L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo staret et Caecilia in sella sederet, neque diu ulla vox exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera, ut sibi concederet paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: "Vero, mea puella, tibi concedo meas sedes." Quod omen res consecuta est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit, cui Caecilia nupta fuerat.
Mi servirebbe l'analisi dettagliata,quindi i costrutti utilizzati, proposizioni e complementi vari,tempi di alcuni verbi(nel caso di gerundi/gerundivi) se fosse possibile.Ho già la traduzione... vi ringrazio anticipatamente, domani ho interrogazione e ve ne sarei veramente grata perchè ho un'altra interrog da preparare :(
la traduzione e l'analisi la trovi sul nostro sito cliccando /versione-cicerone/due-esempi-di-omina.html