Versione sul dativo:Stultorum et improborum temeritas et audacia violabat eloquentiam, summo cum rei publicae detrimento; studiose illis resistendum fuit et rei publicae consulendum. Quod non fugit Catonem neque Laelium neque Africanum neque Gracchos. Quibus in hominibus erat summa virtus et summa auctoritas et eloquentia quae et his rebus ornamento et rei publicae praesidio erat. Quare meo quidem animo eloquentiae studendum est. Nam hinc ad rem publicam plurima commoda veniunt; hinc ad ipsos qui eam adepti sunt laus, honos, dignitas confluit. Ac mihi quidem videntur homines, cum multis rebus humiliores et infirmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod loqui possunt.
Quare praeclarum mihi quiddam videtur adeptus esse is qui hominibus ipsis antecellat in ea re, qua homines bestiis praestent
l
a traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cic ... uenza.html