A summis hominibus eruditissimisque accepimus poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflari. Quare ille ennius sanctos iure appellat poetas: nam poetae deorum aliquo dono commendati nobis esse videntur. Saxa et solitudines poetarum voci respondent, bestiae saepe immanes eorum cantu flectuntur atque consistunt. Homerum Colophonii civem suum esse dicunt, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei vero suum esse confirmant: itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt; permulti alii praeterea pugnant inter se atque contendunt. Sit igitur sanctum etiam apud nos, institutos rebus optimisi, poetae nomen quod nulla barbaria umquam violavit
la traduzione la trovi sul nostro sito cliccando
/versione-cicerone/il-prestigio-del-poeta.html