da LukeTorres » 16 set 2012, 11:19
So che stavolta chiedo tanto, forse anche troppo...vi posto di seguito il testo in Latino:
Post cladem acceptam Athenienses castra quoque cum omni publica ac privata pecunia amittunt. Tunc Demosthenes censere coepit, ut abirent(da abeo) e Sicilia, dum(finchè) res, quamvis afflictae, nondum tamen perditae forent, domi graviora et forsitan infeliciora bella esse. Nicias, seu pudore male actae rei, seu metu destitutae spei civium, seu fato, manere contendit. Reparatur igitur navale bellum et animi a prioris fortunae procella ad spem certaminis revocantur; sed inscitia ducum vincuntur; triginta naves incenduntur. Demosthenes et Nicias exercitum in terram deponunt, tutiorem fugam rati(ritenendo) itinere terrestri. Tum victor Gylippus fugientes partim capit, partim caedit. Demosthenes a captivitate gladio et voluntaria morte se vindicat. Nicias autem, ne Demosthenis quidem exemplo ut sibi(a sè) consuleret admonitus, cladem suorum auxit dedecore captivitatis.
Please, help me!