ELOGIO DELLA NEGLIGENZA versione latino FRONTONE

Messaggioda Aku » 30 mar 2013, 14:18

Per casi avete questa versione?
Autore:Frontone

Titolo: Elogio della negligenza


Testo: La prova di latino (Rita Pompili)

Quod autem aliquis intutam et expositam periculis neglegentiam putet mihi omne contra videtur multoque diligentiam magis periculis obnoxiam esse. Namque neglegentiae haud quisquam magnopere insidias locat, existimans etiam sine insidiis semper et ubique neglegentem hominem fallere facile esse; adversus diligentes vero et circumspectos et excubantes fraudes et captiones et insidiae parantur. Ita ferme neglegentia contemptu tutatur, diligentia astu oppugnatur. Et erratis neglegentia venia paratior datur et benefactis gratior gratia habetur. Nam, praeter opinionem, gratum est ceterarum rerum indiligentem bene facere haud neglexisse.
Iam illud a poetis saeculum aureum memoratum, si cum animo reputes, intellegas neglegentiae saeculum fuisse, cum ager neglectus fructus uberes ferret omniaque utensilia neglegentibus nullo negotio suppeditaret. Hisce argumentis neglegentia sapientibus probata, indulgentiae magistra, tuta ab insidiis grataque benefactis, excusata in erratis, et ad postremum aurea declarata est.

Inizio versione: Quod autem aliquis intutam et expositam periculis neglegentiam putet....

Fine versione: ...et ad postremum aurea declarata est.
Grazie mille

Aku

Utente SILVER
Utente SILVER
 
video-tutorials sul nostro canale youtube:
VIDEO GRAMMATICA LATINO VIDEO GRAMMATICA GRECO
RISPONDEREMO ALLA TUA RICHIESTA PRIMA POSSIBILE

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-23 21:26:44