da Sitsou » 4 apr 2013, 13:37
Mi servirebbe questa versione tradotta per domani, proprio non riesco a venirne fuori.
Exstitit, iam senibus oratoribus illis quos paulo ante dixit, Isocrates, cuius domus omni Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi, magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes domesticos aluit eam gloriam quam nemo, meo quidem iudicio, est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclara et docuit alios et primus intellexit etiam in soluta oratione numerum quendam oportere servari. Nam aures ipsae quid plenum, quid inane indicant. [...] Tum fuit Lysias, ipse quoque in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope dicere audeas oratorem perfectum. Nam plane quidem perfectum et cui nihil admodum desit Demosthenem facile inveneris. [...] Huic Iperides proximus et Aescines fuit et Lycurgus et Dinarcus et is, cuius nulla extant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas maximam oratorum effudit copiam et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incorruputus usque ad hanc aetatem fuit.
So che è lunghetta, ma vi chiedo gentilmente aiuto. Grazie!