da ida.a.58j2@alice.it » 3 mag 2013, 16:07
Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota involgataque.Nam ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.. Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine vano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
mi servirebbe la versione di latino di aulo gellio intitolata invito di gellio al lettore e contenuta nel libro tradurre latino.
inizio: ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas...
fine: semo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.
grazie mille!!!