da Sunshine03 » 14 giu 2018, 12:34
verba manent 1 pagina 30 numero 4
Olim Simonides, clarus Graecus poeta, quia in insulam Ceam, patriam suam, redire cupiebat, in Piraeo, Athenarum portu, navem ascendit. Dum navis in medio mari est, saeva procella eam fregit atque evertit Tum ob magnum periculum vectores navem relinquere se paraverunt; sua bona collegerunt et ecum ferre volebant, Simonides solus nihil cepit. Tum quidam curiosus quaesivit: "Simonides, cur nihil tecum fers?". Poeta respondit: "Cuncta mea mecum sunt". Postea vectores in mare se merserunt, multi ob grave onus in aqua periverunt, pauci usque ad litus enataverunt. Cum superstites apud urbem Clazomenas pervenerunt, praedones cuncta eorum bona abstulerunt; Simonides solus, quia nihil habebat, nihil amisit. Cum naufragi ad urbem adiverunt, quidam carminum Simonidis admirator domum suam poetam accepit et ei vestes, pecuniam famulumque donavit. Ceteri autem per urbem mendicabant; Simonides cum eos vidit dixit: "Nunc denique verba mea intellegitis: cuncta bona mea mecum fero, vestra autem effluxerunt".
Buondì , x cortesia avrei bisogno traduzione ex n 4 pg 30 verba manent 1( per tradurre)grazie
- Allegati
-
-