I poeti antichi (versione latino)

Messaggioda Ospite » 6 lug 2018, 17:26

Non solum viri clari et strenui, sed etiam docti viri et poetae gloriam patriae parant. Inter poetas claros apud antiquos Horatium et Vergilium, in Graecia Homerum et Hesiodum invenimus. In suis libris canunt vitam placidam et operosam agricolarum et operas agrorum; saepe etiam miras historias de viris claris narrant, proelia cruenta describunt, sed etiam concordiae beneficia et belli damna ostendunt. Etiam iucundas fabulas apud poetas legimus. Aesopi et Phaedri multae fabulae exstant: Aesopus Graecus erat, Phaedrus barbarus, sed Latina lingua scribebat. Nos fabulas laeto animo legimus: in fabulis lupum et agnum, equum et cervum, vulpeculam callidam et corvum stultum, multasque alias feras invenimus. Etiam viri et feminae in fabulis Aesopi et Phaedri sunt: nam vitia nostra, non ferarum, poetae reprehendunt et saepe vitam antiquorum describunt.

La versione è tratta dal libro Versioni latine di Ludovico Griffa pagina 21 numero 9

Grazie in anticipo a chi vorrà tradurmela
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 9 lug 2018, 13:31

Non solo gli uomini famosi e coraggiosi, ma anche gli uomini sapienti e i poeti procurano gloria alla patria. Tra i poeti famosi presso gli antichi troviamo Orazio e Virgilio, in Grecia Omero ed Esiodo. Nei loro libri cantano la vita ...
La traduzione continua qui

dal libro versioni latine

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

release check: 2018-07-09 14:31:26