In libris quos De re rustica nuncupavit, haec de ovibus scribit Varro

Messaggioda Ospite » 12 lug 2018, 8:09

In libris, quos De re rustica nun cupavit, haec de ovibus scribit Varro: «Oves emere oportet , quae nec vetulae neque agnae sint, quia haec fetus nondum pariunt, illae iam non possunt. Ovium sint corpora ampla, lana mollis, villi alti et densi. Nam agricolae magni (molto) existimant eas oves, quae has utilitates (pregi) habent et magno pretio eas emunt. Item omnes pecudes boni seminis agricolae quaerunt. Et haec ex duabus rebus animadvertunt: ex forma et ex progenie. Collaudant enim arietes qui torta cornua, ravos oculos, lanosas aures, latam caudam habeant. Bona autem progenies est earum ovium, quae agnos multos et formosos procreare possunt. Eadem cura boves emunt. Nam qui armenta emere optant, id maxime quaerunt, ut pecudes maximum fructum dent».
Ospite
 
Risposte:

Messaggioda giada » 12 lug 2018, 8:20

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

release check: 2018-11-07 17:32:23