Deliae amicus ad mortem ducitur

Messaggioda Viols02 » 31 lug 2018, 13:35

Dum Delia capillos domina exornat, Aemilia eam tristem esse animadvertit. Dominae interroganti 'quid fieret' ancilla, postquam diu dubitavit num cauam doloris sui Aemiliae dicere posset, tandem confessa est amicum suum nomine Proculum, esse Christianum; principen eum ad mortem duci iussisse .Aemilia igitur Deliam rogavit ut sibi de illo viro narraret. Amicus meus servus erat probus, qui in villa domini cum reliqua familia Ostiae habitabat. Dominus eum magni aestimabat, cum ille omnia officia sua semper optime curaret, neque umquam dominum fallere conatus esset. Ita a domino diligebatur ut ceteri servi ei valde inviderent.O Domina! Doleo, cum de hac re cogito: olim unus ex servis, qui forte post fores stabat, amicum meum in cubiculo Christum dominun suum invocantem audivit. Servus ille improbus, cum putaret hanc esse causam ut Proculus e villa pelleretur atque ad mortem cum aliis Christianis mitteretur, statim ad amicum meum accusandum dominum adiit, eique rem, sicut audiverat,narravit. Dominus quamquam valde dolebat, tamen Proculum custodiri iussit;.dixit 'se die postero eum principi traditurum. Amicus meus sciebat qua morte muriturus esset, nisi paratus esset ad contemnendum Christum et ad principem deosque adorandos; sed, cum id facere nollet, is ad mortem certam mittebatur. Haud longum tempus ei reliquum erat ad vivendum. At, cum iam de vita desperaret, domina, quae ei bene volebat, ingressa carcerem in quo is erat inclusus, eum ita in fugiendo iuvit ut ad portum Ostiae tutus perveniret. Ibi Proclulus navem conscendit, cuius gubernator ei erat notus; qua vectus Aegyptum petiit. Sperabant enim hoc modo se occultare posse in locis ubi nullus homo, sed tantum bestiae ferae habitarent.Cum primum in Africam pervenit, urbes et oppida fugit, et in locis ab hominus desertis tres menses habitavit, neque quidquam esse poterat, nisi herbam quae tamen rara erat - et parvas bestias, quas ipse capiebat. Post ttres menses vero milites, qui per illa loca transibant, eum viderunt; eum captum Romam ad principem duxerunt; ipse sine timore "Christianum se esse et servum fugitivum" confessus est. Princeps igitur eum ad mortem duci iussit" Delia prae lacrimis et dolore de amico suo iam narrare non potes. Aemilia, quae in audiendo mota est, ancillam suam consolari conatur.
Allegati
Deliae amicus ad mortem ducitur.jpg
Viols02
 
Risposte:

Messaggioda giada » 1 ago 2018, 17:17

Inizio: Dum Delia capillos domina exornat, Aemilia eam tristem esse ... Fine: Aemilia, quae in audiendo mota est, ancillam suam consolari conatur.

Un amico di Delia viene condotto a morte. Mentre Delia stava ornando i capelli della padrona, Emilia si accorse che ella era triste. L’ancella alla padrona che chiedeva “cosa fosse successo”, dopo che esitò a lungo se avesse potuto riferire ad Emilia la ragione del proprio dolore, alla fine confessò che un suo amico di nome Proculo, era cristiano; ...
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-23 21:13:59 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.