da S3320 » 13 ago 2018, 13:45
Trypho est tabernarius Romanus qui non solum libros, sed etiam tabulas, chartam, stilos, calamos, cetera vendit. Nec magnum lucrum facit, quia pauci sunt homines qui litteris student atque libros emunt.
Hodie autem quidam vir doctus tres libros pretiosos ab eo emit. ltaque Trypho, qui gaudet se bonum lucrum fecisse, postquam vesperi tabernam suam clausit, non ad uxorem et liberos suos ascendit, ut solet, sed tabernam petit, ubi optimus cibus coquitur. Postquam cocum salutavit, in lecto accumbit et carnem porci cum holeribus atque vinum aquamque frigidam sibi apportari iubet. "Noli vero" coco inquit "nimium salis carni addere!" "Né timueris!" respondet cocus, "Negotium meum bene scio." Minister vlnum et aquam apportat, neque cnim Trypho vinum merum bibit. sed aquam vino miscet. Brevi caro porci a ministrò in mensa apponitur.
Dum Trypho vlnum et cibum gustat atque optimum cocum laudat, duo eius amici adulescentes tabemam intrant et Tryphònem salutant. Quos Trypho, etsi inexspectati veniunt, ad mensam suam recipit. Illi statim vinum merum cum melle a ministro petunt. "Mini placet vinum dulce, non acerbum" ait alter ex amlcls, et vino mei miscet. Trypho autem, ut solet, aquam suo vino miscere vult, cum alter amicus "Noli" inquit "aquam cum bono vino miscère, Trypho! Quin vinum merum bibis nobiscum?"
Iam non modo adulescentes, sed etiam Trypho merum potat. Omnes pocula exhauriunt. Trypho, qui paulum bibere solet,' poculum suum vacuum in mensa ponit et "Necesse est" inquit "me redire, nam domi uxor me exspectat." Surgere vult, sed alter ex adulescentibus "Itane uxorem tuam vereris?" inquit, "Ne oblltus sis nos amicos esse tuos! Num nobis alterum vini poculum negare vis? Cum amicis potare oportet!"
Trypho igitur alterum vini poculum postulat, atque minister iterum merum in pocula eorum fundit. Hic, poculum tollèns, adulescens exclamat: "Bibamus igitur et gaudeamus! Nunc est bibendum!" et poculum suum exhaurit. Trypho, qui amicis largus videri cupit, alterum atque alterum poculum vini rogat. Ita cum amicis suis tot pocula meri potat ut vix solus ambulare possit. Amici vero, etsi ipsi male ambulant, eum sustinere conantur dum incertis gradibus domum redit.
Mi servirebbe la traduzione di questo brano "maritus ebrius"
Non so da che libro è tratto in quanto è una fotocopia che ci hanno consegnato a scuola...
Grazie mille per l'aiuto!
- Allegati
-