Atticus vero non minus bonus pater habitus est

Messaggioda Chiaraamilo » 12 dic 2018, 8:39

Atticus vero non minus bonus pater familias habitus est quam civis. Nam, cum esset pecuniosus, nemo ilio minus visus est emax, minus aedificator. Domum habuit in colle Quirinali, ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat: in qua nihil Atticus commutavisse dicitur, nisi si quid vetustate coactus est. Familiam habuit, si utilitate iudicandum est, optimam, si forma, vix mediocrem. Namque in ea pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarli traduntur fuisse. Neque tamen Atticus videtur horum quemquam nisi domi natum habuisse: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae. Intemperanter concupiscere non videbatur; erat elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque eius diligentia munditiam, non affluentiam offectabat. Supellex modica, non multa domi esse traditur. Nec praetereo quod, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum in primis lautus esset eques Romanus, non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines semper invitavit.

Alatin Pagina 259 Versione numero 1 versione latino le virtù di Attico
Allegati
image.jpg
Chiaraamilo
 
Risposte:

Messaggioda giada » 12 dic 2018, 18:05

Le virtù di Attico
Attico in verità fu considerato un padre di famiglia onesto non meno (alla pari) del cittadino. Infatti, essendo danaroso, nessuno sembrò meno spendaccione, meno edificatore di lui....
[center][/center]

giada

Site Admin
Site Admin
 

Torna a LATINO e GRECO

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-19 22:36:02 - flow version _RPTC_G1.3

Per visualizzare il contenuto richiesto
guarda un breve annuncio pubblicitario.