

| Spettacoli offerti al popolo da Augusto (Versione Latino) |
| LATINO - Versioni di Augusto |
|
Quis ignoret ter munus gladiatorum a me datum esse et quinquies filiorum meorum aut nepotum nomine? Quibus muneribus depugnare cerneres hominum circiter decem milia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo preabui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in Circo aut in Foro aut in amphiteatris populo dedi sexies et vicies, quibus confecta sunt tria milia et quinquegentae. Quid plura dicam? Navalis proelii spectaculum populo dedi trans Tiberim, cavato solo, in longitudinem mille et octigentos pedes, in latitudinem mille et duecentos. In quo triginta rostratae naves triremes aut biremes inter se conflixerunt. Quibus in classibus pugnaverunt, praeter remiges, milia hominum tria circiter. |


Copyright © 2007 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale