Fine degli uccisori di Cesare - VERSIONE latino e traduzione

Fine degli uccisori di Cesare versione latino traduzione libro Nuovo tradurre dal latino

Octavianus, Caesaris nepos, Marcus Antonius, qui eius legatus fuerat, et Lepidus triumviri creati sunt, ut mortem Caesaris vindicarent atque Brutum et Cassium, eius interfectores, punirent. Brutus et Cassius interim ingentes copias peditum equitumque paraverant. Erant enim in Macedonia et in Asia multi exercitus, quos sibi adsciverunt. Octavianus et Antonius cum ex Italia in Greciam copias traduxissent, castra moverunt contra eos; Lepidus Romae remanserat ut Italiam defenderet. Apud Philippos, Macedoniae urbem, acerrime pugnatum est. Primo proelio Cassius exercitum Octaviani superavit, at ipse pugnans cecidit. Secundo proelio Octavianus vicit atque profligavit Brutum plurimosque nobiles, qui cum eo bellum gesserant. Brutus, ne in manus adversarii incideret, ipse se interfecit. Postae victores rem publicam inter se diviserunt: Lepidus Africam tenuit , Octavianus Hispaniam, Galliam et Italiam, Antonius Asiam, Pontum et Orientem.

Fai click qui
per visualizzare la traduzione

Copyright © 2007-2014 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski - wetrine.it © 2010-2014. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.