Nell'accampamento di Dario dopo la sconfitta

Omnium oculos animosque in semet converterant captivae mater coniuxque Darei: illa non maiestate solum sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine [...]. Receperat in sinum filium, nondum sextum annum aetatis egressum [...]. At in gremio anus aviae iacebant adultae virgines duae, non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium foeminarum turba constiterat, laceratis crinibus abscissăque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque [...] invocantes(a). Illae, suae calamitatis oblitae, in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset requirebant:

negabant se captas, si viveret rex. Sed illum, equos subinde mutantem, longius fugâ abstulerat.

In acie autem caesa sunt Persarum peditum centum milia, decem equitum; at a parte Alexandri ad quattuor et quingenti saucii fuĕre, ex peditibus triginta omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti: tantulo inpendio ingens victoria stetit.

Clicca qui per la traduzione

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-03-31 09:20:36 - flow version _RPTC_G1.3