Saturnali libro 1 capitolo 6

Postero die ad aedes Vettii matutini omnes inter quos pridie convenerat adfuerunt, quibus Praetextatus in bibliothecam receptis, in qua eos opperiebatur: 2 Praeclarum, inquit, diem mihi fore video, cum et vos adestis et adfuturos se illi quos ad conventus nostri societatem rogari placuit spoponderunt.

Soli Postumiano antiquior visa est instruendarum cura defensionum, in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogavi, insinuatumque omnibus, ut ab exorto die se nobis indulgerent, quandoquidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset: togatus certe vel trabeatus paludatusve seu praetextatus hac die videtur nullus. 3 Tum Avienus (ut ei interpellandi mos erat): Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis.

Cum enim vestitus togae vel trabeae seu paludamenti nullum de se proprii nominis usum fecerit, quaero abs te, cur hoc de solo praetextae habitu usurpaverit vetustas, aut huic nomini quae origo contigerit? 4 Inter haec Avieni dicta Flavianus et Eustathius, par insigne amicitiae, ac minimo post Eusebius ingressi alacriorem fecere coetum, acceptaque ac reddita salutatione consederunt percontantes quidnam offenderint sermocinationis.

5 Tum Vettius: Peroportune adfuistis, inquit, adsertorem quaerenti. Movet enim mihi Avienus noster nominis quaestionem, et ita originem eius efflagitat, tamquam fides ab eo generis exigenda sit. Nam cum nullus sit qui appelletur suo nomine vel togatus vel trabeatus vel paludatus, cur Praetextatus nomen habeatur postulat in medium proferri. 6 Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro? Cuius mihi nunc et origo et causa dicenda est.

Saturnali libro 1.6.7  di Macrobio - traduzione

7 Tullus Hostilius, rex Romanorum tertius, debellatis Etruscis sellam curulem lictoresque et togam pictam atque praetextam, quae insignia magistratuum Etruscorum erant, primus ut Romae haberentur instituit. Sed praetextam illo seculo puerilis non usurpabat aetas: erat enim, ut cetera quae enumeravi, honoris habitus. 8 Sed postea Tarquinius Demarati exulis Corinthii filius Priscus, quem quidam Lucumonem vocitatum ferunt, rex tertius ab Hostilio, quintus a Romulo, de Sabinis egit triumphum: quo bello filium suum annos quattuordecim natum, quod hostem manu percusserat, et pro contione laudavit et bulla aurea praetextaque donavit, insigniens puerum ultra annos fortem praemiis virilitatis et honoris.

9 Nam sicut praetexta magistratuum, ita bulla gestamen erat triumphantium, quam in triumpho prae se gerebant inclusis intra eam remediis quae crederent adversus invidiam valentissima. 10 Hinc deductus mos ut praetexta et bulla in usum puerorum nobilium usurparentur ad omen ac vota conciliandae virtutis ei similis cui primis in annis munera ista cesserunt. 11 Alii putant eundem Priscum, cum is statum civium sollertia providi principis ordinaret, cultum quoque ingenuorum puerorum inter praecipua duxisse, instituisseque ut patricii bulla aurea cum toga cui purpura praetexitur uterentur, dumtaxat illi quorum patres curulem gesserant magistratum: 12 ceteris autem ut praetexta tantum uterentur indultum, sed usque ad eos quorum parentes equo stipendia iusta meruissent: libertinis vero nullo iure uti praetextis licebat, ac multo minus peregrinis, quibus nulla esset cum Romanis necessitudo. 13 Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent. 14 Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen: ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent. 15 Verrius Flaccus ait, cum populus Romanus pestilentia laboraret, essetque responsum id accidere, quod di despicerentur, anxiam urbem fuisse, quia non intellegeretur oraculum, evenisseque ut Circensium die puer de coenaculo pompam superne despiceret et patri referret quo ordine secreta sacrorum in archa pilenti conposita vidisset: qui cum rem gestam senatui nuntiasset, placuisse velari loca ea qua pompa veheretur, atque ita peste sedata puerum qui ambiguitatem sortis absolverat togae praetextae usum munus impetravisse. 16 Vetustatis peritissimi referunt in raptu Sabinarum unam mulierem nomine Hersiliam, dum adhaeret filiae, simul raptam: quam cum Romulus Hosto cuiusdam ex agro Latino qui in asylum eius confugerat virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet: eum, quod primus esset in hostico procreatus, Hostum Hostilium a matre vocitatum et eundem a Romulo bulla aurea ac praetextae insignibus honoratum. Is enim cum raptas ad consolandum vocasset, spopondisse fertur se eius infanti quae prima sibi civem Romanum esset enixa, illustre munus daturum. 17 Nonnulli credunt ingenuis pueris attributum, ut cordis figuram in bulla ante pectus annecterent, quam inspicientes ita demum se homines cogitarent, si corde praestarent, togamque praetextam his additam, ut ex purpurae rubore ingenuitatis pudore regerentur. 18 Diximus unde praetexta adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae: nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.

Saturnali libro 1.6.19 di Macrobio - traduzione

19 Mos antea senatoribus fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. Cum in senatu res maior quaepiam consultabatur eaque in posterum diem prolata est, placuit ut hanc rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset. 20 Mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontatur filium quidnam in senatu egissent Patres. Puer respondit tacendum esse, neque id dici licere. Mulier fit audiendi cupidior: secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: dixit, utrum videretur utilius magisque e re publica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. 22 Hoc illa ubi audivit, animo conpavescit: domo trepidans egreditur: ad ceteras matronas adfert: postridieque ad senatum copiosae matrumfamilias catervae confluunt. Lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret quam ut uni duae. 23 Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant. Puer Papirius publicum metum demit. 24 Nam in medium curiae progressus, quid ipsi mater audire institisset, quid matri ipse simulasset, sicuti fuerat, enarrat.

25 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultumque facit uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant praeter illum unum Papirium. Eique puero postea cognomentum honoris gratia decreto inditum Praetextatus, ob tacendi loquendique in praetextata aetate prudentiam. 26 Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit. Non aliter dicti Scipiones, nisi quod Cornelius qui cognominem patrem luminibus carentem pro baculo regebat Scipio cognominatus nomen ex cognomine posteris dedit: sic Messala tuus, Aviene, dictus a cognomento Valerii Maximi qui, postquam Messanam urbem Siciliae nobilissimam cepit, Messala cognominatus est. 27 Nec mirum si ex cognominibus nata sunt nomina, cum contra et cognomina ex propriis sint tracta nominibus, ut ab Aemilio Aemilianus, a Servilio Servilianus. 28 Hic subiecit Eusebius: Messala et Scipio, alter de pietate, de virtute alter, ut refers, cognomina reppererunt. Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur. 29 Tum ille: Nec honor nec iniuria sed casus fecit haec nomina. Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.30 Link to an English translationLink ad una pagina in Italiano Tremellius vero Scropha cognominatus est eventu tali. Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat. Servi eius, cum de vicino scropha erraret, subreptam conficiunt: vicinus advocatis custodibus omnia circumvenit, ne qua ecferri possit: isque ad dominum appellat restitui sibi pecudem. Tremellius, qui ex vilico rem conperisset, scrophae cadaver sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat: quaestionem vicino permittit. Cum ventum est ad cubiculum, verba iurationis concipit: nullam esse in villa sua scropham nisi istam, inquit, quae in centonibus iacet: lectulum monstrat. Ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae cognomentum dedit.

Copyright © 2007-2024 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and original software by Jan Janikowski 2010-2024 ©.
All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.

release check: 2024-04-30 10:58:47 - flow version _RPTC_G1.3