Cesare sbarca in Britannia - LATINO A COLORI Cesare

Cesare sbarca in Britannia
Versione di latino di Cesare
Traduzione LIBRO LATINO A COLORI

His rebus gestis, Labieno in continenti cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto, ut et rei frumentariae procideret, consiliumque pro tempore et pro re caperet, Caesar cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus, media circiter nocte vento intermisso, cursum non tenuit et longius delatus aestu arta luce sub sinistra Britanniam relictam conspecit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit, ut eam partem insulae caperet ubi optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. In hac re admodum militum virtus laudata est: milites enim vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remorum labore longarum navium cursum adaequaverunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco ullus hostis erat. Sed ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, ab litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant. Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit

Fai click qui
per visualizzare la traduzione

Copyright © 2007-2014 SkuolaSprint.it di Anna Maria Di Leo P.I.11973461004 | Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale
web-site powered by many open source software and Jan Janikowski - wetrine.it © 2010-2014. All trademarks, components, sourcecode and copyrights are owned by their respective owners.