.

La clemenza di Cesare - versione latino traduizione letterale e analisi

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - versioni di cesare

 

 

 

 

Image

La clemenza di Cesare

versione di latino di Cesare

LIBRO cotidie discere eserciziario n2 pag 34 n21


completa di traduzione e analisi e traduzione letterale

Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei emanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit et, progressus circiter milia passuum VI aciem instruxit. Pompeiani vero, quos illa res non fugerat, in proximo monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar cum milites cohortatus esset, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte secludi iussit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere, illi, cum eos aqua defecisset, miserunt legatos ut de deditione agerent et salutem sibi a victore peterent. Caesar prima luce eos, qui in montem ascenderant inique consederant, ex superiori bus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod sine recusatione fecerunt passisque palmis ad eum venerunt et ad terram proiecti inter lacrimas salutem ab eo petiverunt. Tum Caesar eos consurgere iussit et, pauca de sua lenitate locutus ut timorem deponerent, omnes conservavit. Cuius indulgentiae ei numquam paenitendum fuit: nam postea hi semper fidelissimos in omni tempore se praebuerunt



bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale