.

Scherzi ed arguzie degne di uomini dignitosi - Versiione cicerone

Versioni di Latino - traduzioni brani classici - Versioni di Cicerone

 

 

 


Scherzi e arguzie degne di uomini dignitosi

Autore: Cicerone

Ludo et ioco uti illo quidem licet, sed sicut somno et quietibus ceteris, tum cum gravibus seriisque rebus satisfecerimus. Ipsumque genus iocandi non profusum nec immodestum, sed ingenuum et facetum esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam damus, sed eam, quae ab honestis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii lumen eluceat. Duplex est omnino iocandi genus; unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscaenum; alterum elegans, urbanum, ingeniosum, facetum. Quo genere non modo Plautus noster et Atticorum antiqua comoedia, sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt.  Facilis igitur est distinctio ingenui et inliberalis ioci. Alter est, si tempore fit, ut si remisso animo, gravissimo homine dignus; alter ne libero quidem, si rerum turpitudo adhibetur aut verborum obscaenitas. Ludendi etiam est quidam modus retinendus, ne voluptate elati, in aliquam turpitudinem delabamur.

 

 

Abbiamo già tradotto questa versione ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.

            

 

 

 


_________________

 

___________________

E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.


 

 

 

 

bottom
top
HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito
bottom

Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale