

Versioni divise per LIBRI di testo - Latino - NOVA OFFICINA - versioni latino
VERSIONE DA NOVA OFFICINA NOVA OFFICINA NUMERO 521 PAGINA 564
Obviam Miloni Clodius expeditus venit,in equo,nulla raeda,sine uxore (quod numquam fere faciebat),cum hic insidiator, qui iter ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur, in raeda, paenulatus, magno muliebri ac delicato ancillarum puerorumque comitatu.Statim complures cum telis in hunc faciunt de loco superiore impetum, raedarium occidunt.Cum autem Milo, reiecta paenula,de raeda desiluisset seque acri animo defenderet,illi qui erant cum Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam ut a tergo adorirentur Milonem; partim,cum hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt servos eius qui post erant.Ex quibus qui animo fideli in dominum erant, partim occisi sunt, partim,cum ad raedam pugnari viderent et Milonem occisum putarent, non imperante domino nec sciente nec praesente ,fecerunt quod suos quisque servos in tali re facere voluisset.
_________________
___________________
E' vietato copiare le versioni di SkuolaSprint su altri siti o forum eventualmente mettere il link di questa pagina.
| HomeContattaciSiti AmiciCercaFORUM - S.O.S. compitiPubblicitàCome funziona questo sito?Registrati al sito |
Copyright © 2007-2012 SkuolaSprint.it || Tutti i diritti riservati - Vietata ogni riproduzione, anche parziale