Corrispondenza di Ottaviano e di antonio con attico
Autore Cornelio Nepote
Versione da Latina Lectio
Octavianus non solum cum ab urbe abesset numquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret quid ageret, in primis quid legeret quibusque in locis esset et quamdiu moraturus esset, sed etiam, cum esset in urbe et propter infinitas suas occupationes minus saepe quam vellet Attico frueretur, nullus dies intercessit quo non ad eum scriberet, cum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret, modo aliquam quaestionem poeticam ei proponeret, interdum iocans eius verbosiores eliceret epistulas. Ex quo accidit ut, cum aedis Ivis Feretrii, in Capitolio, ab Romulo constituta, vetustate atque incuria prolaberetur, Attici admonitu Caesar eam reficiendam curaret. Neque vero a Marco Antonio minus absens litteris colebatur, adeo ut accurate ille ex ultimis terris quid ageret quid curae sibi haberet, certiorem faceret Atticum.
Abbiamo già tradotto questa versione ed è disponibile a richiesta registrandoti nel nostro forum.